Canticum Canticorum*

Caput 1: 11

dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
(* Traductions européennes)

Glose

Dum esset.Acceptis Ecclesia tantis a conditore suo muneribus et promissis, qua haec devotione operum susceperit, manifestat, dicens:Dum esset rex,quod est, cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia per ipsum mysterium incarnationis in virtutum coelestium fervorem excrevit. Vel, cum esset in humiliatione crucis humanum genus per crucem redemptum, exercitatio bonorum operum odorem suavitatis aspersit. Christo rege in beatitudine coelestis secreti quiescente, sanctorum virtus in Ecclesia magna nobis gratiam suavitatis ministrat, qui quo eum, quem appetunt, non vident, tanto ardentius per desiderium flagrant. Vel, dum esset cum patre,nardus,id est dilectio, qua prior dilexit nos,dedit odorem,quia per dilectionem propter nos assumpsit carnem. Mirandus ordo verborum. Accubante rege nardus mea dedit odorem suum, dum propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, filius factus est mulieris.Nardus,quae dicitur expellere tumores, fugare frigus et afferre calorem; cui assimilatur homo Dominicus, qui carnem assumendo se humiliavit, et se humiliando omnem tumorem superbiae abstulit, frigus infidelitatis removit, et fervorem charitatis intulit. Herba etiam haec, quanto plus atteritur, tanto majorem reddit odorem, sic Christus.